• Søg Nulstil


Næstved, 29. november 1135  Sammenfatning, Dansk

Transskription af Stiftelsesbrevet af 29. Nov. 1135 (Kopi af 17. Juni 1245)

Næstved, 29. november 1135  Originaltekst, Latin

Vniuersis presens scriptum cernentibus. N diuina miseratione Roskildensis Episcopus. Salutem in omnium saluatore. Notum facimus vniuersitati uestre quod nos priuilegia super donatione possessionum infra scriptarum a petro botildis filio et fratrum suorum. nec non et matris eorundem monasterio beati petri Næstweth pia liberalitate indulta perspeximus et ad peticionem Domini Abbatis Monasterii memorati. uerbo ad uerbum transscribi facimus in hunc modum. In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Eskillus Roskildensis Ecclesie dei gratia Episcopus. Notum esse uolo omnibus catholice Ecclesie filiis, tam presentibus quam futuris in posterum qualiter Petrus Botildis filius. fratres quoque ejus Hemmingus atque Georgius vnacum matre sua. karitate diuina succensi. consolatorii spiritus rore perfusi decorem domusdei ampliauerunt. et fundamento ejus que edificatur ut ciuitas cuius participatio eius in idipsum. gemmas. lapides politos. preciosos. superedificauerunt. In hac igitur conualle lacrimarum. ascensiones in corde suo disponentes ut recipiant pro paruis magna pro terrenis celestia. coheredem sibi deum fecerunt et Ecclesiam in Næstweth que juris eorum videbatur. nostra concessione cum omnibus suis appendiciis. deo et sancto petro. ad Monasticam inibi instituendam uitam secundum beati Benedicti regulam per mantis nostras delegauerunt. Ad stipendia quoque ibidem deo militantium. suum participati sunt patrimonium. Petrus in lathby et bukkæthorp. curiam suam vt ipse possederat. cum omni familia. et agris. pratis et siluis. Mansum vnum et dimidium et quadrantem dedit. et sextam partem silue que foxingiworæ dicitur. In møn jn villa kælby. quinque mansus et dimidium. Hemmingus. jn uilla Alabech. dimidium Mansum. Et in falstria in Getagsby. Mansum unum. Georgius in eadem uilla Getagsby et skælby et Walnæs duas mansus. eo iure pratorum siluarumque uti ipse habuerat. Mater uero eorum jn Næstweth parua. medietatem uille. et silue que lathbyworae nuncupatur. et thorp. et in Næstweth maiorj Mansum vnum et quadrantem. et molendinum donauit. Hec pro remedio animarum suarum suorumque pro salute uidelicet uiuentium pro refrigerio decedentium. prefate ecclesie contulerunt. et ut milli umquam mortalium quicquam. nec sibi. nec suis heredibus. salua in omnibus Episcopali reuerentia debeant manu nostra roborarj. banno nostro confirmarj petierunt. Huic eorum pio affectui juste petioni libenter annuens Ego Eskillus seruorum dei seruus simulque cum ipsis in resurrectione partem beatam habiturum me credens. uolui in domino juuare manus eorum. memento ergo deus mei jn bonum. et eandem ecclesiam jn Næstweth et eam que est in thiærby. nec non et eam que est in hasleuæ. et omnia eis attinentia. deo sanctoque petro in eodem loco, unacum predictis fratribus manumisi. et ut serui dej libera hec quiete possideant. omne ex hinc Episcopale seruicium eis. quod moris est ecclesiarum remisi nec deinceps seculari aut ecclesiastice cuiquam persone in aliquo subiaceant. preter quod Episcopo in cuius Diocesi debitam subiectionem. et que sanctos decet obedientiam exhibeant. Ipse uero omni sollicitudine curam eorum gerat. consolatur. sustineat. si quid inter eos quod absit controuersie ortum fuerit. si prelatus eorum nequiuerit. per ipaum terminarj et corrigi canonice debebit. Quia ergo annuente deo. propter spem retributionis eterne. ad memoriale sempertinum. tam nostri quam et successorum nostrorum, uolumus Ecclesiam hanc in bonis omnibus augere. Concedimus eisdem fratribus nostri juris decimam in toto quadrante de thiuthag byærsheræth. in quo consistunt. Itemque decimas omnium suarum in nostro episcopio possessionum. et presentium et futurarum jn perpetuum. vt si quando pro utilitate matris ecclesie infra uel extra prouinciam ad sinodum uel concilium eundum fuerit. prout Episcopo uisum fuerit. aut cum eo. aut eius nice. abbas honestiori sua expensa uadat. Hec ut rata et inconcussa permaneant. presentis priuilegii sanctione firmauimus et sigillj nostri inpressione signauimus. S[i qua igitur] ecclesiastica secularisue persona. hec nostra statuta uiolare temptauerit et seruos dei inquietare temerario ausu presumpserit. secundo. tertioue commonita. si non resipuerit. diuine ultioni subiaceat. cum datban et abyron quos terra degiutiuit dispereat. duplici contritione conteratur. de libro uiuentium eradatur. induatur sicut diploide confusione sua. sitque ana thema. Maranatha. fiat fiat. Amen. Acta sunt hec Anno dominice jncarnationis MCXXXV. Indictione [xiii] Imperante Lothario [Romanorum] cesare augusto. Anno v Erici danorum Regis. Episcopatus autem domoni Eskilli Roskildensis Ecclesie uenerabilis Episcopi anno ii. In villa Næstweth. hiis testibus. Salomon propositus. Richardus eiusdem ecclesie prior. Hermannus episcopi capellanus. Elyas Ericus. Ysaac. Boso. Maioris ecclesie Canonicj. Laici quoque Karolus agonis filius. Tholf godescalci filius. et Hæmmingus filius ejus. et Ingulf. Vbbi filius. Gummj. hæmmingi filius. Sibbi in stænkelstorp. Bo filius ejus. Suni de Rinæbæch. Bo asceri filius. et complures alii, iii kalendarum decembrium. Presidente catholice Ecclesie Domono vniuersali Innocentio papa secundo. Quia igitur Originalia priuilegiorum sine periculo non possent aliquibus exhiberi testimonium super premissis omnibus dignum duximus perhibere et presentem paginam transscriptorum sigilli nostri munimine communire. Datum humblæore xv kalendarum Julii Anno domini MCCXLV.
Kilde:Næstved St. Peders Kloster (Skovkloster) s. 102, 104.
Emneord:Afgifter, told og skatter
- Tiende
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Kloster
Dokumenter
- Donation/gavebrev: for sjælemesse, stiftelse af alter.
Opland
- Landsby
- Skov
- Ager og eng
Mønt, mål og vægt
- Flademål
Tilbage