• Søg Nulstil


Odense, 1095 - 1100  Sammenfatning, Dansk

Kirken i Odense har fået sit munkesamfund fra kirken i Evesham. Vilhelm d. Y. var dengang konge over Anglerne, Erik (Ejegod) over Danerne. En overenskomst er sluttet mellem moder- og datterklostret vedrørende brødrenes ophold hos hverandre, gudstjenesten for de afdøde og valget af prior i Odense.

Odense, 1095 - 1100  Originaltekst, Latin

Notum sit Omnibus Dei cultoribus tam presentibus quam futuris sanctam Otheniensem ecclesiam ab Eueshamensi ecclesia a Dei genitrice electa monachica institutione regulariter insignitam temporibus Willelmi iunoris regi Anglorum. Et Herici sapientissimi regis Danorum. Quamobrem inter matrem et filiam huiusmodi statutum est priuilegium; quod quamuis eas corporaliter diuidat spatium terrarum; sint tamen omnimodis spiritaliter unum et idem.

Si quis fratrum Eueshamensium cum licentia abbatis sui. et Uteris comendatitiis ad Othenisiam uenerit; sit ibi quanto tempore cupit. et licentia permiserit. omnino subditus et obediens priori ciusdem loci in capitulo. et in omnibus aliis locis; habens nccessaria de illo loco quamdiu ilii fuerit. sicut, unus ex fratribus loci. Si quis autem sine licentia uenire presumpserit; om­nino a tali consortio repudiabitur. Similiter uero apud Euesham fiet; si quis fratrum Othenisia ibi locorum predictis modis uenerit.

Pro fratribus uero defunctis iste mos utrimque seruabitur. Aniuersarium fratris defuncti in martirologio scribetur. cibus xxx diebus pro fratribus dabitur. Pro pastoribus autem locorum integro anno, triginta offitia plenaria in conuentu [cantabuntur]. Singuli fratrum triginta missas. uel .x. psalteria [persoluent]. Mox ut breue defuncti uenerit; tabula pulsabitur. uigilia cantabitur; sonabunt classicum.

Defuncto priore Othenisie. et alio in eius loco astipulantibus rege et episcopo. eleetione totius capituli constituto; sine de Othenisia. sine de Eueshamio. si opus et uoluntas congregationis Othenisie fuerit; res ad conuentum Eueshamensem et patrem loci deferetur uel ab ipso priore electa; uel ab eius nuntio; illorumque consilio prece et adiutorio pro posse roborabitur.

Hec seruans seruetur. destruens a Deo destruatur. Fiat. Fiat. Fiat. Amen.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1, 2 nr. 24.
Emneord:Opland
-
Konger og dronninger
-
Gejstlige institutioner og personer
- Abbed
- Prior
- Kloster
Byliv
- Gudstjenester, sjælemesser, vigilis og vesperes
Andre udgaver af denne tekst:Odense 1095 - 1100 DRB - 1:2, nr. 24.
Tilbage