• Søg Nulstil


Roskilde, 986  Originaltekst, Latin

Interea Sueno, nondum paterno odio pietatem violasse contentus, conciliandæ sibi plebis gratia, effusis impietatis habenis, delendorum sacrorum curam animo pertinacius sumpsit, omnique divinitatis cultu patria eiecto, victimarios templis, aris libamenta restituit. Quem rursum pater mixtis Danorum Sclavorumque copiis apud Helgenes litus aggressus, diem prælio tam fugæ quam victoriæ alicnus extraxit. In quo defatigati exercitus nectendæ pacis gratia posteram lucem colloquio tribuunt, cum forte Haraldus creandæ compositionis fiducia licentius evagatus in angustiores nemoris partes concessit. Ubi cum exinaniendi ventris gratia arbustis insideret, a Tokone iniuriarum suarum ultionem sitiente sagitta vulnus excepit, indeque saucius a suis Iulinum relatus celerem vitæ exitum habuit. Corpuseius, Roskildiam missum, apud sacrarium nuper ab ipso conditum sollemnem sepulturæ locum recepit. Ingrata enim olim bonorum suorum patria, piissimi ducis opera sera animadversione complectens, quod minus vitæ eius præstiterat, funeri plenius deferendum putavit, omnibusque humanitatis nervis exsequiarum cultui insistens, cuius spiritum superbe oderat, clementer cineres amplexata est.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 276-77.
Emneord:Konger og dronninger
-
Byliv
- Begravelse
- Krigshandlinger og leding
- Vold
Andre udgaver af denne tekst:Roskilde 986 Saxe Olrik - s. 200 - 201.
Tilbage