• Søg Nulstil


Viborg, 20. februar 1167  Sammenfatning, Dansk

Alexander (3.) til provsten og kapitlet i Viborg. Paven tager St. Margretes kirke i Asmild i sin beskærmelse og stadfæster den kanoniske orden, som er indrettet der efter St. Augustins regel, såvel som privilegiemodtagernes og gen­nem dem kirken i Viborgs besiddelse af kirken i Asmild.

Viborg, 20. februar 1167  Originaltekst, Latin

Alexander episcopus, servas servoram Dei, dilectis filiis præposito et capitulo Vibergensis ecelesiæ salutem et apostolicam benedictionem.

Pastoralis officii debito provocamur, ut qui Romanæ ecclesiæ regimen do­mino disponente tenemus, de universis ecclesiis curam gerere et eis apostolicum impertiri præsidium debeamus. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementius annuentes ecclesiam sanctæ Margaretæ de Asmiald, in qua sorores vestræ divinis sunt obsequiis mancipatæ, cum pertinentiis suis sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et præsentis scripti patrocinio communimus, statuentes, ut ordo canonicus, qui secundum Deum et beati Augustini regulam noscitur institutus, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Hanc autem ecclesiam, sicut hactenus ipsam rationabiliter et pacifice possedistis et inpræsentiarum etiam possidetis, vobis et per vos prædictæ Viburgensi ecclesiæ auctoritate apostolica confirmamus, statuentes, ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis et protectionis infringere vel ei ausu temerario contraire.

Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Laterani X. calendas Martii.
Kilde:Diplomatarium Danicum 1:2, nr. 175
Emneord:Opland
-
Gejstlige institutioner og personer
- Pave og pavestol
- Provst
- Kloster
Dokumenter
- Stadfæstelse
Andre udgaver af denne tekst:Viborg 20. februar 1167 DRB - 1:2, nr. 175
Tilbage