• Søg Nulstil


Ribe, ca. 950  Originaltekst, Latin

Quamobrem Poppo a maximo pontifice Bremensi Adaldago apud Arusium honorem gerendi pontificii, vitæ atque operibus suis perquam debitum, impetravit. Eodem officii nomine Harico Sleswicum, Lefdago Ripæ cesserunt; Gerbrandus Roskildiæ claruit. Adeo religiosissimi principis exactissima sanctitas Christianismi cultum novis sacerdotiis auxit, cellis atque sacrariis decoravit. Prius enim quattuor hæc religionis domicilia, externis sacrorum contenta præsulibus domesticæque prælationis expertia, fortuito magis quam solido pontificum ordine nitebantur.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum 282.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
Tilbage