• Søg Nulstil


Ribe, 990 - 1000  Originaltekst, Latin

XXXVI. Claruit etiam tunc in Dania felicis memoriae Odinkar senior, de quo supra diximus, qui in Fune, Seland, Scone ac in Suedia predicans multos ad fidem christianam convertit. Eius discipulus et nepos fuit alter Odinkar iunior, et ipse nobilis de semine regio Danorum, dives agri, adeo ut ex eius patrimonio narrent episcopatum Ripensem fundatum. Quem dudum Bremae scolis traditum pontifex Adaldagus suis fertur manibus baptizasse, suoque nomine Adaldagus vocatus est. Is vero a Libentione archiepiscopo nunc ordinatus in gentes apud Ripam sedem accepit. Nam et illustri vita sanctae conversationis Deo et hominibus acceptus erat, et christianitatem in Dania fortissime defendit. Hos viros comperimus illo tempore claros in ea regione, aliis qui adhuc supervixerant a diebus Adaldagi non ociosis. Qui etiam in Norvegiam et Suediam progressi populum multum Iesu Christo collegerunt. A quibus traditur Olaph Trucconis filius, qui tunc Nortmanis imperavit, baptizatus ex ea gente primus fuisse christianus. [Olaph Thrucconis filius expulsus a Norwegia venit in Angliam ibique suscepit christianitatem, quam ipse primus in patriam revexit, duxitque uxorem a Dania, superbissimam Thore, cuius instinctu bellum Danis intulit].
Kilde:Adam von Bremen s. 96-98.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Konger og dronninger
-
Tilbage