• Søg Nulstil


Ribe, 918 - 936  Originaltekst, Latin

Chronicon roskildense

IV. Hec dum agerentur, Hericus rex defunctus est, et in regnum Frothi leuatus est; quem Unni, Bremensis archiepiscopus, baptizauit. Extimplo erecte sunt ecclesie, que pridem destructe sunt, Sleswicensis et Ripensis. Terciam rex in honore sancte Trinitatis apud Arusam edificauit. Dicunt quidam, quod Unni, Bremensis archiepiscopus, Gorm et Haraldo, qui in Dania reges extiterant, predicaret et Christianis placatos redderet et ecclesias diu neglectas reuocaret.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I 17.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Tilbage