• Søg Nulstil


Ribe, 827  Originaltekst, Latin

Annales lundenses.

Hoc anno Haraldus Clac rex Danorum a filiis Godæfridi regno spoliatus ad Ladowicum imperatorem supplex uenit. Qui et mox Christiane fidei cathezismo imbutus apud Magonciam cum uxore et fratre Herico ac magnan Danorum multitudine baptizatus est. Iste fuit primus cristianus rex inter omnes reges Danie. Hunc imperator a sacro fonte suscipiens, cum decreuisset in regnum suum restituere, potestatem trans Albiam, fratri eius Herico, ut piratis obsisteret, partem Fresie concessit. Quo adhuc Dani reposeunt quasi legitima iuris sui. Hoc factum est 6. anno. regni Haraldi regis Danorum, et regnauit 20 annis. Dani acceperunt cristianitatem anno 12. imperatoris Lodowici. Post annos aliquot uenit. Ansgarius episcopus et uerbum Dei Danis predicauit.
Kilde:Annales Danici medii ævi 51.
Emneord:Konger og dronninger
-
Tilbage