• Søg Nulstil


Odense, 19. april 1100 eller 19. april 1101  Originaltekst, Latin

XXXVI. Anno autem sexto imperii magnifici regis Herici, congregatis uniuersis Dacie pontificibus cum multitudine cleri et terre populo innumerabili, preciosas beati martyris reliqnias ex saxeo sarcophago assumptas atque e cripta, ubi bactenus seruabantur, euectas, sollempnibus laudibus et ingenti leticia uniuersis comitantibus, ab eodem, quem prefati sumus, pontifice Hubaldo .XIII. k.. mai. in eadem, quam prediximus, arca oculis peccatricibus inspeximus impositas, ad instar niuis candidas et serico decenti inuolutas, epitaphio siniul imposito, hoc modo composito.

Iam celo tutus summo cum rege Canutus

Martyr in aurata rex atque reconditur arca;

Qui, pro iusticie factis occisus inique,

Vt Christum uita sie morte fatetur in ipsa.

Traditus a proprio, sicut deus ipse, ministro

Et petiens potum telorum pertulit ictum;

Lancea necne latus, ut Christi, perforat eius,

Spiritibusque sacris moriens sociatur in astris.

Ossibus itaque sacris eisdemque apicibus decenter collocatis celestis thesauri gaza in preciosum loculum recluditur et omnibus eius patrocinia requirentibus mense uitalis conuiuii spectanda superponitur. Debinc que ibidem uirtutum perficiuntur insignia, et presentibus perspicua, et opem exquirendo petentibus efficiuntur probabilia.
Kilde:Vitae Sanctorum Danorum s. 133-35. s. 42 - 51.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Konger og dronninger
-
Tilbage