• Søg Nulstil


Odense, 10. juli 1086  Originaltekst, Latin

XXV. Regis ergo aduentu diuulgato, ut, quod diuina disponebat prouidentia, non serius efficeretur, nocturnis simul et diurnis intercursoribus circumquaque transmissis multitudo uulgi coadunata iniquitatis aggregat consilia et, ut suis etiam principem religiosum finibus exturbent seu, quod dictu scelus est, uite exortem efficiant, omni condicit instantia Ipse autem ad locum precipuum, utpote certaminis, triumphi et repausationis sue qui Othenswi dicitur, cum Erico fratre suo, rege postmodum gloriosissimo, et Suegnone inclito, Benedicto quoque, laboris atque certaminis consorte, curialibus secum comitantibus proficiscitur, rerum ibidem euentum prestolaturus et, quid de suis consilii admitteret, tractaturus.

XXVI. Sediciosa uero multitudo, uesanie sue principem iam prememoratum prosecuta, ad locum regie sedis coaceruatim conglomerata discurrit, ad omne nefas preceps intendit. Equorum fremitus et populorum fragor ac armorum collisio ethera tangit; cursus el impetus hominum humum concutit; puluis solo exurgens et in aera altius latiusque diffusus die adhuc superstile nocturnas tenebras interserit et caligine nebulosa uisus etiam animo obcecatorum inuoluit. Porro uespertinali tempore imininente deuotus heros, uespertinalem sinaxim auditurus et iam se suosque uniuersorum opifici commendaturus, basilicam preciosi martyris Albani haud longe sitam cum fidis solum et laboris consortibus et non tam certaminis quam et premij, ul credi fas est, participibus expetit, reliquis latebras, quas poterant, inquirentibus et uite presenti consulentibus. Hostilis uero cuneus circumquaque adueniendo occurrit et tam edes regias quam et atria irruendo occupat. Quidam quoque sacraria, ubi dux religiosus cum suis inerat, irrumpere templant: alii ualuas basilice infringere, nonnulli ignem admiltere; ceteri, ut aut uiuos comprehendere uel ut occumbentibus superstent, insistere. Sed igne rore superne uirtutis extincto inuictissimi tirones deintus pro fori bus hostibus assistunt, aditum armis non segniter recludentes et pro suo principe gloriosissime dimicantes.

XXVII. At uero boslis pertinax obstinaci insolentia basilice parietibus insistit et cum sagittis saxa per aperta emittit; duceque precipuo tam lapidibus (ut Stephano) tunso quam et telis (ut Sebastiano) saucio edes sacra tam eius quam et sociorum uulneratorum ac demum occisorum cruore perfunditur et, ut ita fatear, preciositate martyrii eorum iterato consecratur.

XXVIII. Fortissimis igitur heroibus hostiles acies a foribus basilice deturbantibus, ad orientem sanctuarii, ubi principem deuotissimum precibus insistentem introspexerant, uersi gladiis et securibus postibus secandis el diruendis insistunt capsulasque reliquiarum preciosorum martyrum, Albani scilicet necnon et Oswaldi, cum cruce sacra interposita, poste ad ima uergente, solo deiciunt. Inter hec celesti sponso secretorum suorum iam proxime conscium futurum ad eternum aduocante cubiculum, rege insignissimo pectore simul ad aram et ore conuerso, quidam ex impiorum caterua lancea per fenestram intromissa latus eius perforat et edem sacram sanguine innocentis cruentat. At ipse, Christi etiam post uulnus exitiabile non immemor, Benedicto fratre suo, certaminum collega, uulneribus admodum saucio assistente amplexato et pacis osculo dato, brachiis in crucis modum extensis membrisque solo ante aram sacram expositis, sanguinis uena cx uulnere lateris emanante, uoce adhuc superstile Ihesum interpellat ac spiritum creatori commendans preciosi glebam cadaueris sanguine consecratam reliquit et secretum miscricordie sempiterne ab his tumultibus perpetuo pausaturus inrrauit.

XXIX. Dace igitur prestantissimo cum inuictissimis athletis infra sacras edes interempto, eodemque sacrario occisorum cruore non tam uiolato, immo iterato, ut credi fas est, consecrato, prophanorum cuneus non tam atria regalia quam et ipsa angulatim perscrutatur sacraria, dona aris nuper imposita diripiens et pridem admissa et habita longiusque conscruata non relinquens, ut, que sacris distrahebant altaribus, ornandis inter se partirentur nurihus, ut illud propheticum etiam litteraliter impleretur. Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum. Dehine regie sedis locum circumquaque curiose pertustrantes et, ne quis regie stirpis, utpote sceleris ultor, supersies relinqueretur, prouide precauere cupientes Benedictum, tam preciosi iam martyris quam et regis fratrem germanum collegamque certanimum, ab inuestigantibus adhuc superuiuere et quam proximo seruatum hospicio cognoscunt adesse.

XXX. Premomoratis ergo sedatis tumultibus et impietatis executoribus a templo diuino simili et a deo recedentibus, clerus ibidem deuotus, fidelibus aggregatis, humanitatis officio insistentes cesorum corpora curant, regia quidem membra germanique ipsius infra basilicam certaminis ipsorum in singulis loculis recondentes gloriosorumque militum cadauera in atrio eiusdem basilice, angulo occidentali simul et aquilonali, in diem resurrectionis reseruanda terre matri commendantes.

XXXI Liminibus itaque reseratis illisque introgressis, ante mediam fere noctis horam lux emissa celitus omnes ecclesie angulos repleuit ac ueluti meridiani solis splendore tam atrium quam et uicina queque clarissime perlustrauit.
Kilde:Vitae Sanctorum Danorum s. 113, 116 - 17, 118. s. 120, 124, 127, 128, 42-51
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Konger og dronninger
-
Tilbage