• Søg Nulstil


Odense, 10. juli 1086  Originaltekst, Latin

VI. Pro hijs itaque et huiusmodi gestis ac maxime propter amorem iustitie et religionis sancte diu ab incolis terre elatis mente persecutiones ac regni detrimenta patienter sustinuit. Ad ultimum uero pene omnibus contra dominum et christum eius conspirantibus a parte aquilonari, que appellatur Wendele, aperta est contradictio, manifestaque repugnacio uidetur oriri tamquam turbo inuoluens; et sic per partes Iutensium seuiendo et eos ad eundem furorem prouocando, cottidie plura congregans arma, ad ciuitatem, que uocatur Sclesuuic, fremens ac frendens sancti regis insequitur uestigia. Rex ergo tunc cernens, quod eos sedare nequisset honesta ratione, immo de Iutensibus fugere compulsus, ad Vionenses transiuit, in quibus magis auxilium sperauit. Quo cum peruenisset, hinc indeque a persecutoribus uel regis insidiatoribus directi conuenere legati, precipiendo istis precipientes, ut regem tyrannum interficerent, si regionem suam incendi aut deuastari noluissent. At illi plus homines quam deum timentes uel attendentes nec regem, ut decuit, honorificantes [sed] feroci animo cum gladiis, fustibus et aliis armis ad curiam eius conuenerunt. Denique ipsius fratre Benedicto et admodum paucis, sancte fidei et caritatis constantia confortatis, secum remanentibus, in tam crudelibus et inopinatis suorum tribulationibus rex Kanutus ualde pius, sanctorum exemplis instructus, ad ecclesiam sanctissime uirginis Marie et beati martiris Albani animum iterque direxit, frequenter quidem ieiuniis orationibusque sacris conuenienter ac tum precipue intentus, sicuti cupiens iamiamque sibi pre ceteris dilecti martiris Albani et per ipsum de partibus Anglorum huc aduecti consortium aliorumque proprio pio uel sacro sanguine laureatorum, Christo principe martirum fauente, promereri.

VII. Verumtamen adhuc uolns plebem nimis temerariam et insipientem corrigere aut sedare uades et fideiussores ad omnem iustitiam subiectis impendendam prebuit nec non, ne aliquis innocens propter ipsum periret, iusiurandum adhibuit. Ast uulgus ratione carens et insolens nec humani generis calamitatem attendens tunc cepit magis mente insana furere, temptans omnimodis sacras edes sanctorum et ecclesiam domini confringere aut saltem per fomenta ignis corrumpere. Quid multa? Dux et gloria Danorum, optans per martirium mutuare certum ac stabile regnum, gloriam huius mundi transitoriam flocci pendens, arma secularia deponit, ne cum ipsis periret, si corpus corruptibile plus quam animam diligeret; confessionem etiam pro erratibus ac delictis iterauit, fructus penitentie dignos adauxit, dominici corporis sacramentum ad eterne salutis incrementum cum reuerenti deuotione accepit, et sese suosque celorum rectori gratia bone spei commisit. Nec mora: Vndique plebis agmina per fenestras aliasque aperturas lapides ad regem proiciunt et iacula, donec unus de sacrilegis religiosum regem perfodit lancea. Nam crucis ...
Kilde:Vitae Sanctorum Danorum s. 68 - 69, s. 34 - 38.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Konger og dronninger
-
Tilbage