• Søg Nulstil


Odense, 1072  Originaltekst, Latin

VIIII. Fertur idem vir magnanimus eo tempore, quo in Suedia persecutio maxima christianitatis incanduit, Scaranensem ecclesiam ceterosque fideles, eo quod pastore carebant, frequenter visitasse, consolationem ministrans hiis, qui in Christum crediderant, et incredulis verbum Dei constanter anrumcians. Ibi etiam opinatissimum Fricconis simulaerum in frusta concidit. Pro quibus virtutum insignibus a rege Danorum magno deinceps vir Dei honore habitus, defuncto mox pingui Heinrico utramque Sconiae parrochiam, quae est in Lundona vel Dalboia, recepit gubernandam. Qui mox Lundonae sedem suam constituit, apud Dalboiam vero proposituram fratrum regulariter viventium esse precepit. Itaque XII annis in sacerdotio nobiliter exactis clarissimus vir Egino regressus a Romana urbe, mox ut domum pervenit, feliciter migravit ad Chri­stum. Cuius obitus et Funensis episcopi contigit eodem anno, quo noster excessit metropolitanus.

Schol 114 (113). [Lundo]na, civitas prima Sconiae, [tam], longe .. [s]ita est ut a Dal[bo]ia.

Schol 115 (114). .. Funensis ille ... capitalibus .. [a]b archiepiscopo [suspen]sus ab of[ficio], cum sic in .. us Romam ...leret, vi[ta] defun[ctus] est.
Kilde:Adam von Bremen Lib. IV, VIIII s. 236 - 37.
Emneord:Opland
-
Gejstlige institutioner og personer
- Bispedømme
Tilbage