• Søg Nulstil


Odense, 1070'erne  Originaltekst, Latin

IIII. Funis insula est non modica post eam, quae Wendila dicitur, in ostio barbari sinus occurrens. Haec adhaeret regioni, quae Iudland dicitur, in quam brevissimus a Iudland transitus ex omni parte; civitas ibi magna Odansue, insulae in giro parvulae, omnes frugibus plenae. Et notandum est, si per Iudland in Funem tenderis, directam in septentrionem viam habes. At vero per Funem transeunti ad Seland oriens in faciem currit. Duo traiectus sunt in Seland, urius a Fune, alter ab Arhusan, pari uterque distant spacio. Mare natura tempestuosum duplicique plenum periculo, ut, etiam si ventum habeas prosperum, vix effugias manus pyratarum.
Kilde:Adam von Bremen Lib. IV, IIII s. 232 og 243.
Emneord:Opland
-
Tilbage