• Søg Nulstil


Odense, 1062 (?)  Originaltekst, Latin

LXXV. "Alexander" episcopus servus servorum Dei omnibus episcopis in regno Danorum constitutis, apostolicae sedi et nostro vicario obedientibus salutem et apostolicam benedictionem. A[dalbertus] Hammaburgensis areliicpiscopus venerabilis vicarius noster litteris et legaris suis conquestus est, quod quidam Eilbertus, Farriensis episcopus, multis criminibus involutus ad synodum suam per triennium vocatus venire contempserit. Quod quia consilio quorundam vostrorum dicitur esse factum, mandamus et apostolica auctoritate precipimus, ut ab huiusmodi consilio recedatis omnino eumque ad audientiam predicti fratris nostri ire admoneatis, quatinus post factam examinationem canonico iudicetur. Et alia, quibus ibidem precipitur, ut ei obediant et subiectionem exhibeant. Item alia:

LXXVI. Adalbertus safictae Romanae et apostolicae sedis legatus necnon universarum septentrionalium nationum archiepiscopus, Hammaburgensis quoque ecclesiae provisor indignus W. Roschildensi episcopo salutem. Ad synodum, quam apud Sloswich celebrandam esse constitui, vos venisse aut nuncium vestrum misisse grato perciperem animo. Sod de hoc alias. Nunc autem fraternitatem vestram latere nolo, quid molestiae mihi Adalwardus epi­scopus intulit, quem vobis teste, qui ordinationi eius interfuistis, Sictonensis ecclesiae consecravi pontificem. Quem dum barbara gens sibi preesse nollet, Scariensem ecclesiam invadere cepit. Peto igitur, ut nuucium meum, qui illuc iturus est, ad Dalbogiensem velitis episcopum dirigere. Hec habui de synodo quae dicerem, cum et alia multa sint, quae fastidii causa omitto.

LXXVII. Isti vero, quos metropolitanus ad gentes ordinavit, plures sunt; quorum sedes et nomina didicimus ipso narrante. In Daniam itaque novem constituit, Ratolsum ad Sleswich civitatem, Oddonem ad civitatem Ripam, Christianum ad civitatem Arhusin, Heribertum ad Wibergh civitatem, Magnum monachum et Albricum in Wendilam inaulam Eilbertum monachum in Farriam et Fiunem insulas, Willelmum in in­sulam Seland, Eginonem in Sconiam provinciam.

III. Archicpiscopus vero ... suis clericis ordinavit in Sliaswig Ratolfum, in Seland Villelmum, in Funem Eilbertum, quem tradunt conversum a piratis Farriam insulam, quae in ostio fluminis Albiae longo secessu latet in occeano, primum reperisse constructoquo ibi monasterio fecisse habitabilem.

Schol. 106 (106). Primus in Fiunia episcopus Rehinherus 20 erat, secundus Eilbertus monachus.
Kilde:Adam von Bremen Lib. III, LXXV og LXXVII s. 221-23 og Lib. IV, III s. 231.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
- Biskop
- Bispedømme
Tilbage