• Søg Nulstil


Aalborg, før 1150  Originaltekst, Latin

C
Cessit igitur furori eorum, multis tamen contristantibus, accepta in capitulo communi licentia, et ad ecclesiam Aalburgensis oppiduli declinauit. Placuit enim ei potius ibi conuersari, quam ubi antea degit. In illa igitur domo cum per tempus aliquod signis et uirtutibus claruisset (- quadam enim nocte, cum ad matutinas homeliam recitaret, atque lumine extincto, ad finem usque pergebat; mirati sunt omnes lumen extinctum iterum accendi -), occurrit animo eius sanetorum apostolorum uisitare limina. Et quidem in Sclauiam ad populum gentilium predicationis officium a papa suscipere instituit, et sic domino largiente ad palmam martyrii peruenire. Euoluto igitur aliquo tempore propositum iter arripuit atque ad ...

BG
Quorum proposito ipse benignissime cessit, et accepta licentia ad ecclesiam Aleburgensis oppiduli declinauit, ubi signis et uirtutibus claruit. Nam legens nocte omeliam, extincto casu lumine, ipsam tamen sine materiali lumine plenissime recitauit; post cuius recitationem mirati sunt fratres lumen in eius manibus reaccendi. Pro his et aliis uitare uolens uanam gloriam disposuit Sclauis (B: Selanis) predicare, ut martyr fieret.
Kilde:Vitae Sanctorum Danorum s. 268. St. Ketillus
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Tilbage