• Søg Nulstil


Aalborg, 1070 (?)  Originaltekst, Latin

Metropolis civitas Nortmannorum est Trondemnis, quae nunc decorata ecclesiis magna populorum frequentia celebratur. In qua iacet corpus beatissimi Olaph regis et martyris. Ad cuius tumbam usque in hodiernum diem maxima Dominus operatur sanitatum miracula, ita ut a longinquis illic regionibus confluant hii, qui se meritis sancti non desperant [possc] iuvari. Est vero iter eiimnodi, ut ab Alaburg vel Wendila Danorum ingredientibus navim per diem mare transeatur ad Wig, civitatem Nortmannorum. Inde vela torquentur in laevum circa littora Norvegiae, V die pervenitur ad ipsam civitatem, quae Trondemnis dicitur. Potest autem iri et alia via, quae ducit a Sconia Danorum terrestri itinere usque ad Trondempnem; sed haec [est] tardior in montanis, et quoniam plena est periculo, declinatur a viatoribus.
Kilde:Adam von Bremen IV, 33
Emneord:Bystyret og andre verdslige institutioner og personer
-
Opland
-
Erhverv
- Søfart og navigation
Tilbage