• Søg Nulstil


Aalborg, ca. 1070  Originaltekst, Latin

Liber Quartus

Si placet hic quarti maneant primordia libri Descriptio Insularum Aquilonis

Provintia Danorum tota fere in insulas dispertita est, sicut etiam legitur in Gestis sancti Anscarii. Hanc autem Daniam a nostris Nordalbingis flumen Egdore dirimit, qui oritur in profundissimo saltu paganorum Isarnho quem dicunt extendi secus mare barbarum usque ad Sliam lacum. Ceterum flumen Egdore descendit usque in ocecanum Fresonicum, quem Romani scribunt Britannicum. Et prima quidem pars Daniae, quae ludland dicitur, ab Egdore in boream longitudine protenditur, habens iter tridui si in Funem insulam divertis. Si vero a Sliaswig in Alaburg per directum viam metiris, quinque aut VII habes iter dierum. Haec est strata Ottonis cesaris usque ad mare novissimum Wendilae, quod in hodiernum diem ex victoria regis appellatur Ottinsand. Latitudo Iudland secus Egdoram diffusior est, inde vero paulatim contrahitur ad forman linguae in eum angulum, qui Wendila dicitur, ubi Iudland finem habet. Inde brevissimus in Nordmanniam transitus est.
Kilde:Adam von Bremen IV, 1
Emneord:Bystyret og andre verdslige institutioner og personer
-
Opland
- Landevej
Tilbage