• Søg Nulstil


Svendborg, 1246 - 1256 eller 1254  Originaltekst, Latin

Annales 1246—1265

Anno Domini 1246. Capta est Ripis a duce Abel et iterum renicta a rege Erico.

1248. Facta est expeditio ad Arualskou, et rex Ericus occupat omnia castra fratrum suorum et bona.

1249. Obiit Nicolaus, episcopus Roskildensis, in Clara ualle, et rex compulit Daciam ad denarios redarios siue aratrales, propter quod rex fugatur de Lundis per rusticos et obsidetur in Helsinghæburgh 3. Kal. Aprilis. Et rex in nocte parasceues fugit in Sialandiam. Secunda die pasche rex uenit ante ciuitatem Lundensem, et facta est seditio contra regom.

1250. Rex Ericus a Fresia fugatus est suis plurimis inter fectis.

1254. Iacobus, episcopus Roskildensis, factus est Lundensis. _Suinaburg prosternitur, et Henricus Æmeltorp fecit castrum in Skielfiskøør et habito conflictu cum rege Christophoro fugauit eum,

1255. Exasperati sunt rustici contra nobiles. Sequeriti anno obsessum est castrum Reffshalaburg et destructum.

1261. Byrgerus, dux Suecorum, uenit Kopmanhaffnn cum exercitu magno. Eodem anno captus est rex Ericus in Loheth cum suis, et episcopus Slesuicensis captus est.

1262. Archiepiscopus Iacobus exulauit in Suocia. Et dux de Brunswic uenit in Daciam, per quem et magistrum Gerardum et Ioannem Paruum bona ecclesiarum Lundensis et Roskildensis confiscantur, clerici captiuantur et plurima mala fiebant. Domus Aos obsessa destruitur.

1263. Scanienses ceperunt castrum Helsinghæburgh, et dux de Brunswic fugit de Dacia cum magna confusione, et captus est a marchione Misinensi. Et suspensus est Petrus Finsson dapifer.

1264. Rex Ericus de captione liberatus est, et archiepiscopus Iacobus iuit ad curiam.

1265. Obiit Nicolaus, episcopus Slesuicensis, et sepultus est Warongaburgh. Cardinalis Guido uenit in Daciam. Obiit Byrgerus, dux Sueorum.
Kilde:Annales Danici medii ævi s. 198.
Emneord:Konger og dronninger
-
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Tilbage