• Søg Nulstil


Svendborg, 1243 - 1260  Originaltekst, Latin

Annales Essenbecenses.

1243. Ericus rex duxit exorcitum in Colding contra Abell fratrem suum.

1244. Randrus igne periit.

1245. Nicolaus episcopus recessit. Generale consilium fuit Lugduni.

1246. Obiit Iacobus filius Suni. Episcopus Petrus Topeson obiit.

1247. Generalis guerra fuit in Dacia. Otensø a Theotonicis incensa est.

1248. Ericus rex duxit exercitum in Imbræ. Hauen incensa est.

1249. Obiit Nicolaus episcopus Roskildensis. Jacobus a papa consecratur. Obiit Ericus, rex Suecie.

1250. Ericus rex Slesuig martyrizatur. Abel frater eius coronatur.

1251. Frithericus quondam imperator obiit. Lodouicus, rex Francie, captus est.

1252. Abel rex occisus est in Frisia, et frater eius Christopherus coronatur. Uffo archiepiscopus obiit.

1253. Bellum fuit Scanor inter Danos et Teutonicos, et _Christophorus duxit exercitum in Swinæburg et Scælfiskøør. Alexander papa. Jacobus archiepiscopus. Petrus episcopus.

1256. Vilhelmus, rex Saxonie, occisus est.

1257. Haquinus, rex Noruegie, fuit in Dacia.

1258. Rustici occisi sunt iuxta pontem, qui dicitur Lethre. Translatio Erici regis Sles­uig in Ringstad

1259. Rex Christophorus obiit. Jermerus Sielandiam deuastauit. Captus est Jacobus ar­chiepiscopus.

1260. Ericus coronatur. Archiepiscopus Jacobus solutus est de captiuitate.
Kilde:Annales Danici medii ævi s. 147.
Emneord:Konger og dronninger
-
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Tilbage