• Søg Nulstil


Svendborg, 1236  Originaltekst, Latin

Chronologia Rerum Danicarum Secunda, Auctore Cornelio Hamsfortio Cimbro Ab Anno Chrifti DCLXXXVII. ad Annum MCCCCXLVIII.

Ex Codice Mscr. Bibliothecæ Regiæ Hafn. signato E 32.

De hac Chronologia Hamsfortiana, qvam Auctori secundum appellare placuit, respecttu forte Serici illius Regum huic operi superius sub Num. X. insertæ, eadem præfati licet, qvæ ibi dicta sunt, qvo etiam lectorem remitto. Hanc una cum illa, ex Ms. Donar. Delegard Bibl. Acad. Upfal. cura Amicorum supra laudatorum obtinui, ex apographo forte Stephanni exscriptam. Stephanius autem suum exemplar ex Codice Bibliothecæ Regiæ Hafniensis ohm transscripsit. Id tantum hic monere habeo, Auctorem in primis lineis fere in eo effe, ut lectori, Lyscandrum testando, nauseam moveret, nifi mox, antiqvos & meliores fontes adcundo, fidem suam egregie tueretur, optimos enim & nulla non fide dignissimos, ubiqve cintos, fon­tes usurpavit, ut sunt, Diplomata Loci Dei, Diplomcita Ringstadensia, Literæ Canntinl, Diarium Minorum, Ephemerides Roskildenses, Schediasmata varia, Membratta vii, & aliæ membrans veteres, Annales usqve ad An. 1314. ipsi a M. Johanne Langis communicati, Nicolai Brun Episcopi Slefv. Annotata, Annales Sveonum, Annales Holsatici, Annales Frisiæ, Annales Slesvicenses, Annales Slavorum, ne dieam de Saxes...

Arnoldo, aliisqve eciitis & autenricis Scriptoribus. Annalibus etiam Eiderstadensibus usus est, qvi tamen, ipse inqvit, ita sunt conscripti, ut iliis parum fidei tribuat. Ex omnibus ... ..miniculis, qvorum magna pars dudum penitus interiit, non potuir non permulta particularia, alibiqve non obvia, nobis confervasse. Hinc est, qvod in ecclesasticis & rebus monasteriorum enarrandis copiosior aliis sit. Hinc etiam factum est, ut in Hamsfortio nostro inter Annalistas vetustate commendabiles collocando nullus hæsitaverim. Dolendum tamen est, librariorum forte culpa aliqvot, præcipue in nominibus hominum locorum, falsas lectiones irrepsisse, qvarum alias, utpotui, emendavi, alias emeridare non ausus.

Anno Domini cl?CCXXXVI. Waldeinarus, olim Episcopus Slievicensis & Bre­mensis, qvi Asylum Cænobium condidisse sertur, Lucæ moritur in Hetruria. Conventicula Franciscanorum Randrusii in Cimbria Cisgudiana & Sveneburgi in Fionia extrui cæpta. III. IdusMartii moritur Ludgerus Cononicus Roeschildensis bene meritus.
Kilde:Varia Collectanea J. Langebekii ad Scriptores Rerum Danicarum (omnia jam impressa) I, s. 287.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
- Konvent
- Kloster
Tilbage