• Søg Nulstil


Svendborg, 25. juni 1229  Sammenfatning, Tysk

Waldemar II von Dänemark beurkundet die Mitgift welche der Eleonora der Frau seines Sohnes Waldemar gegeben wird. 25. Juni 1229. (Aus dem Original des Pariser Archivs.)

Svendborg, 25. juni 1229  Originaltekst, Latin

Waldemarus secundiw Dei gratin Danorum Sclavorumque rex. Omnibus hoc scriptum cernentibus in perpetuum. Ne en que geruntur in tempore a memoria hominum recedant cum tempore, necesse habent ut a litterarum testimonio stabile recipiant fundamentum. Notum sit igitur presentibus et futuris, quod de consensu nostro et beneplacito dilectus filius noster rex Waldemarus uxori sue inclite domine A. Danorum regine presentibus episcopis et aliis regni nostri majoribus medietatem tocius Pheonie, illam videlicet que est versus australem plagam, in qua sunt tria hec _castra sita, Swineburgh, Wordburgh, Foburgb, et medietatem monete ciusdem terre, totamque civitatem Otheniensem integraliter in dotem coutulit jure perpetuo possidenda. Ut autem hec ipsius donatio rata et stabilis posterum perseveret, nec cam cuiusquam possit catumpnio infirmarc, ipsam presentis scripti patrocinio et sigilli nostri appensionia munimino roboramus. Huic eius donationi testen intererant, quorum nomina sunt subscripta. Filius noster Kanutus dux Estonie, nepos noster Albertus comes Orlemunde et dominus Alsie, Nicholaus Sleswicensia episcopus et noster cancellarius, Tuuo Ripensis, Iwarus Otheniensis, Gunnerus Wibergensis, Petrus Arusiensis, Sweno, Burglan, episcopi, Jacobus Sunonis Petrus Strangonis filii, Scori quondam marscalcus, Johannes marscaleus, Thrugillus dapifer, Olavus quondam pincerna, Tupo camerarius. Datum Ripis per manus Hermanni prepositi de Strand anno ab incarnatione Domini 1229. 7. Kal. Julii.
Kilde:Nordalbingische Studien s. 84 - 85.
Emneord:Konger og dronninger
-
Byens bebyggelse
- Borg og slot
Tilbage