• Søg Nulstil


Roskilde, 1014  Sammenfatning, Dansk

ANNALES RYENSES.

Roskilde, 1014  Originaltekst, Latin

Suen Tyugæekæg. Iste propter scelera sua a Slauis ter captus est atque redemptus; semel tanto pondere auri, quantum in armis ponderabat, et bis tanto pondere argenti. Nouissime de regno expulsus apud regem Suecie 14 annis exulauit. Tandem ad Christi fidem conuersus baptizatus est, et mox, Deo fauente, regnum suum recepit, occiso rege Norwegie in Øresund, qui regnum eius tenuerat, et ita Suen duo regna Dacie et Norwegie (possedit); inuasit etiam Angliam et optinuit illud regnum et ibidem mortuus est et portatus Roskildis ibique sepultus est. Huic successit Haraldus, filius eius.
Kilde:Annales Danici medii ævi s. 68-69.
Emneord:Konger og dronninger
-
Byliv
- Begravelse
- Krigshandlinger og leding
Andre udgaver af denne tekst:Roskilde 1014 AnnDan - s. 149.
Tilbage