• Søg Nulstil


Roskilde, 986 - 1014  Originaltekst, Latin

Huius filii Roe et Helgo fuere. A Roe Roskildia condita memoratur, quam postmodum Sueno furcatæ barbæ cognomento clarus civibus auxit, amplitudine propagavit. Hic brevi angustoque corpore fuit, Helgonem habitus procerior cepit. Qui, diviso cum fratre regno, maris possessionem sortitus regem Sclaviæ Scalcum maritimis copiis lacessitum oppressit. Quam cum in provinciam redegisset, varios pelagi recessus vago navigationis genere perlustrabat. Hic licet ferocioris ingenii esset, luxuria tamen sævitiam æquabat. Adeo siquidem proiectus in Venerem exstitit, ut ambiguæ existimationis esset, tyrannide magis an libidine arserit. Apud insulam Thorø virgine Thora stuprum pati coacta, filiam suscepit, cui postmodum Ursæ vocabulum aptavit.
Kilde:Saxonis Gesta Danorum s. 47.
Emneord:Opland
-
Konger og dronninger
-
Erhverv
- Søfart og navigation
Byliv
- Krigshandlinger og leding
Tilbage