• Søg Nulstil


Roskilde, 986  Originaltekst, Latin

Post hec Haraldus nobiles regni conuocans magnamque multitudinem hominum coaceruans tam per homines quam per boues pregrandem lapidem in litore Jucie inuentum trahi fecit, quo matris tumulum insigniret. Interea, qui cum filio eius Swenone erant, dominium Haraldi abhorrebant, tum quia christianismum acceptauerat, tum quia inusitatis oneribus populum grauabat. Persuaserunt igitur Swenoni, vt regnum contra patrem acceptaret; quo consenciente eum publice regem instituerunt. Haraldus autem circa tractum lapidis occupatus quendam superuenientem interrogauit, an tantum tractum prius vidisset; qui respondit, se in breui longe maiorem vidisse. Cum de hoc rex instanter perquireret, ait: "Quando filius tuus a te regnum Dacie traxit, iudica, si non maiorem molem ad se inouerit." Quod audiens Haraldus, dimisso lapide, scilicet in campo Bekki, iussit sociis ad bellum se parare; qui responderunt, se nolle pro eo arma sumere, qui se bobus in trahendo adequasset. Aliqui tamen sibi astiterunt; cum quibus filium aggressus superatus est. Fugiens autem in Sialendiam iterum exercitum congregauit, sed a filio iterum bello classico est deuictus; tunc relicta Dacia in Slauiam fugit ad presidia Danorum. Interim Sweno, vt populo placeret, christianismum prohibuit, ydolatriam reuocauit, Haraldus autem adunatis simul Danis et Slauis, quos habere poterat, cum filio integro die bellauit, victoria tamen non sequente; fatigatis autem exercitibus, treugas inter se fecerunt vsque ad sequentem diem. (Quibus fidens) dum Haraldus per siluam licencius vagaretur, Tokko, eum videns, in vlcionem iniuriarum sibi factarum cum sagitta eum letaliter vulnerauit. Qui rediens in Slauiam mortuus est, atque Roskildiam delatus in ecclesia, quam ibi edificauerat, gloriose est sepultus.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I, s. 356 + 357.
Emneord:Konger og dronninger
-
Tilbage