• Søg Nulstil


Roskilde, ca. 980  Sammenfatning, Dansk

ANNALES LUNDENSES.

Roskilde, ca. 980  Originaltekst, Latin

Nouissimis temporibus Haraldi cristianitas turbata est in Dania, pulerisque diuine religionis iniciis inuidens inimicus homo superseminare. zizania conatus est. Nam tunc Swen-Otto filius Haraldi regis Danorum multas in patrem molitus insidias, quomodo eum iam longeuum et minus ualidum regno priuaret, consilium habuit et cum eis, quos pater eius ad cristianitatem coegit inuitos. Subito igitur facta conspiracione, Dani cristianitatem abdicantes Suen regem constituunt, Haraldo bellum indicunt. At ille, qui ab inicio regni sui totam spem in Deo posuerat, tunc uero maxime commendans Deo rei eventum, cum bellum execraret, armis se tueri decreuit, et quasi alter Dauid procedens ad bellum, filium lugebat Absalon magis dolens ipsius scelus quam sua pericula. In quo, miserabili morte et plus quam ciuili bello uicta est pars Haraldi. Ipse autem uulneratus fugiens ex acie ascensa naue elapsus est ad ciuitatem Sclauorum que Iumpne dicitur. A quibus Contra spem, quia pagani erant, humane receptus, post dies aliquot ex eodem uulnere deficiens, in confessiono Cristi migrauit. Corpus eius in patriam deportatum ab exercitu, apud Roskildam ciuitatem sepultus est in ecclesia, quam prius construxit in honore sancte Trinitatis. De cuius fine, cum istum pronepotem suum, qui in Dania regnat, Swen interrogare maluerim, uelut alter Tydeus crimen aui reticuit, me uero particidium exagerante: "Hoc est", inquid, "quod nos posteri luimus, et quod ipso parricida suo piauit exilio. At ille Haraldus, qui primo Danorum populo cristianitatem indixit, qui totum septentrionem predicatoribus et ecclesiis repleuit, ille, inquam, innocens uulneratus et pro Christo expulsus, martirii palma, ut spero, non carebit. Regnauit annis 50; obitus eius contigit in festiuitate omnium sanctorum.
Kilde:Annales Danici medii ævi s. 56.
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Konger og dronninger
-
Tilbage