• Søg Nulstil


Roskilde, ca. 950  Sammenfatning, Latin

CHRONICON ROSKILDENSE

Roskilde, ca. 950  Originaltekst, Latin

Gorm, crudelissimus rex, sedem regni apud Selandiam constituit. Huius filius mitissimus Harold fuit, qui primus apud Seland ecclesiam construxit. Qui contra patris imperium Christianos amicos habuit eosque pro uiribus undique susceptos in persecucione fouit. Itaque, in malis patre perseuerante, Haraldus post mortem eius in regem assumptus est Christianusque effectus est. Qui mox sacerdotes tam ab Anglia quam a Saxonia uenientes recepit et Christum publice colere cepit.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I, s. 18.
Emneord:Konger og dronninger
-
Tilbage