• Søg Nulstil


Roskilde, (Ingen dato)  Originaltekst, Dansk

Erat ergo Dan rex in Dacia per triennium. Tandem cognouit uxorem suam Danniam genuitque ex ea filium, nomine Ro. Qui post patris obitum hereditarie possidebat regnum; patrem uero suum Dan colle quodam apud Lethram tumulauit Sialandie, ubi sedem regni pro eo pater constituit; quam ipse post eum diuicijs multiplicibus ditauit. Tempore illo ciuitas magna erat in medio Sialandie, ubi adhuc mons desertus est, nomine Høkabiærgh; que Høkækøping nuncupata est. Ad quam ut mox Ro rex vidit quod mercatores a nauibus in uia currus conducentes multum expenderent, a loco illo ciuitatem amoueri iussit ad portum, ubi tenditur Ysæfjorth, et circa fontem pulcherrimum domos disponere. Edificauit ibi Ro ciuitatem honestam, cui nomen inposuit partitiuum post se et fontem, partem capiens fontis partemque sui, Roskildis Danice uocans; que hoc nomine uocabitur in eternum. Vixit autem Ro rex ita pacifice, ut nullus ei aciem opponeret; nec ipse usquam expedicionem direxit. Erat autem uxor eius secunda sobole, ex qua genuit duos filios; nomen primi Helgi et secundi Haldan. Cumque cepissent puerj robore confortari et crescere, obijt pater eorum Ro et sepultus est tumulo quodam Lethre; post cuius obitum partiti sunt filij eius regnum illud, in duas partes diuidentes. Alter terras, mare possedit alter.
Kilde:Scriptores minores historiae. Danicae Medii Aevi, Ex codibus denuo recensuit. I s. 46 - 47.
Emneord:Konger og dronninger
-
Byens infrastruktur
- Besejling, havn, strand og å
Erhverv
- Søfart og navigation
- Kræmmer, købmand og købmandsskab
Opland
- Landsby
Tilbage