• Søg Nulstil


Viborg, før 1150  Sammenfatning, Latin

Sanctvs Ketiliivs Confessor. Vita et miracvla sancti Ketilli.

Viborg, før 1150  Originaltekst, Latin

Accidit autem quodam tempore, ut ipsa ciuitas miserabiliter uastaretur per incendium, et flamma uorans omnia iam fere peruolaret ad claustrum. Quod ubi uir sanctus comperit, unum de fratribus secum assumit turrimque ecclesie ascendit. Visis itaque tantis periculis ecclesie et ciuitatis cum lacrimis statim in oracione prosternitur dominumque pro salute ecclesie et ciuitatis deprecabatur. Deinde surgens ab oracione cum iam salutiferum protulisset signum crucis, illico flamme uorago compescitur, ignis reprimitur, et ecclesia per intercessionem serui dei liberatur
Kilde:Vitae Sanctorum Danorum s. 265
Emneord:Gejstlige institutioner og personer
-
Tilbage