• Søg Nulstil


Horsens, 1285  Originaltekst, Latin

Aluerus pyrata de Norwegia depredatus est Horsnæs et Kalændæburgh et superuenientibus mercatoribus de Sclauia cum 30 uel amplius magnis coggonibus et manu ualida bellatorum reuersus est Norwegiam cum preda, quam rapuerat. Dicti autem mercatores locauerunt classem, quam adduxerant, apud Hælsingæør nichilque dignum memoria uel laude facientes post octo septimanas uacui honore et laude redierunt. Iacobus, comes Hallandie, factus est miles ab Erico, rege Norwegie. Ericus rex Dacie captiuauit Waldemarum, ducem fucie, et subuertit castrum Tundær. Ericus, dux Hallandie, factus est miles a Magno, rege Swecie. Philippus, rex Francie, oppressus est in bello, quod habuit contra Petrum, regem Aragonum.
Kilde:Annales Danici medii ævi Lundeårbogen s. 123 og 125
Emneord:Opland
-
Konger og dronninger
-
Tilbage