• Søg Nulstil


Ribe, 20. december 1438  Originaltekst, Latin

Inter alia huic altari primum destinavera prædia quædam in parochia Seem, & in primis curiam Seemgaard; sed mutavit postea consilium, & prædiis dictis fundum quendam, ab occidente Ecclesiæ Ripensis situm, & mensæ Episcopali antehac assignatum, substituit, & prædicto altari dicavit. Seemensia vero prædia & curiam præcipue Seemgaard vicissim mensæ Episcopali adjecit, id quod planum faciunt literæ de hac permutatione consignatæ: Omnibus presens scriptum cernentibus Cristiernus Dei gracia Episcopus Rip. salutem in Domino sempiternam. Si ea que acta sunt ad necersitates & utilitates hominum consuevit antiquitas in scriptis redigere, multo magis que ad cultum divinum attinent oportet scripture testimonio perhennare. Dudum Altare Sancti Lucii sub mayori turri ob salute animæ nostræ constructum dotavimus cum bonis immobilibus in parochia Seem ... videlicet Curia principali Seemgardh dicta & cum aliis bonis quorum proprietatem iusto emptionis titulo acquisivimus ab Helena relicta Erici Jone Armigeri & aliis heredibus ipsius Erici Jone in parochia antedicta Seem situatis pro Centum sexaginta marcis Lybicensibus per nostram industriam acquisitis pront in literis super hoc confeciis plenius continetur. Habito enim diligenciori ... cum dilecto Capitulo nostro inuenimus ipsa bona mense Episcopali valde fore contraria & comodosa. Eapropter circumstantus ipsorum diligenter consideratis cum consensu dicti Capituli nostri pretacti & consilio quendam sundum ipsi mensæ Episcopali Ecclesie nostre Ripensis attinentem a parte Occidentali Ecclesiæ Ripensis intermediante platea communi situm XLVII ulnarum continentem a parte Orientali, protendentem vero se ad aliem communem plateam a parte sua occidentali cum sua vera & iusta latitudine cum omni iure suo quod nobis & Ecclesie nostre pronunc competit in eodem nil excepto. In quo quidem fundo Dnus Nicolaus Bomgard vicarius ipsius altaris pronunc residet pro antedictis bonis in Parochia Seem sitis cum imni jure & proprietate sua. accedentibus ad hoc requisitione & consensu dilecti Capituli nosftri. & Domini Nicolai Bomgardh perpetui Vicarii altaris sepedicii permutamus ac titulo juste permutationis ipsi altari dimittimus & assignamus inhiis scriftis iure perpetuo possidendum. Item volumus & ordinamus quod Nobis & Dno Nicolao Bomgardh de medio sublatis Capitulum nostrum pretectum. quendam Concanonicum suum in Ecclesia actu residentem de ipsa vicaria vna cum suis attinenciis prouideat. qui in ipsa curia fundi antedicti resideat & edificia in ipso constructa in suo bene esse conseuet. missamque nostram cottidianam pro ut in literis originalibus precauetur cessante legitimo impedimento telebret seu celebrari faciat. Dnum Jesum Christum pro nobis parentibus nostris ac Dno Nicolao Bomgard & parentibus suis exoraturus Anniuersariumque nostrum & parentum nostrorum cum missis & vigiliis in Ecclesia Ripensi fieri consuetis cum och solidis sterlingorum Capitulo Ripensi annuatim solvendis in perpetuum faciat celebrari. In ciius rei testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis dilecti Capituli nostri pretacti & Dni Nicolai Bomgardh Vicarii antedicti Altaris presentibus est appensum. Datum anno Dni MCDXXXVIIo in vigilia Sancti Thome Apostoli.
Kilde:Ripae Cimbricae seu Urbis Ripensis in Cimbria sitae descriptio ex antiquis monumentis, bullis, diplomatibus eruta et variis iconibus aeri incisis et suis locis insertis illustrata 288.
Emneord:Bystyret og andre verdslige institutioner og personer
- Væbner
Byens bebyggelse
- Gård, hus, grund og jord
Gejstlige institutioner og personer
- Biskop
- Evig vikar
Dokumenter
- Donation/gavebrev: for sjælemesse, stiftelse af alter.
Mønt, mål og vægt
- Møntsort
Opland
- Landsby
Byliv
- Gudstjenester, sjælemesser, vigilis og vesperes
Tilbage